| Chapter 2 |
1 |
ego flos campi et lilium convallium |
2 |
sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias |
3 |
sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo |
4 |
introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem |
5 |
fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo |
6 |
leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me |
7 |
adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit |
8 |
vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles |
9 |
similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos |
10 |
et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni |
11 |
iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit |
12 |
flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra |
13 |
ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni |
14 |
columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora |
15 |
capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit |
16 |
dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia |
17 |
donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether |