| Chapter 3 |
1 |
ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae |
2 |
fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem |
3 |
principem super quinquaginta et honorabilem vultu et consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii mystici |
4 |
et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur eis |
5 |
et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem |
6 |
adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub manu tua |
7 |
respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me principem populi |
8 |
ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos maiestatis eius |
9 |
agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum quoniam reddita sunt eis mala |
10 |
dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum suarum comedet |
11 |
vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei |
12 |
populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant |
13 |
stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos |
14 |
Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina pauperis in domo vestra |
15 |
quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis dicit Dominus Deus exercituum |
16 |
et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu incedebant |
17 |
decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem earum nudabit |
18 |
in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et lunulas |
19 |
et torques et monilia et armillas et mitras |
20 |
discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola et inaures |
21 |
et anulos et gemmas in fronte pendentes |
22 |
et mutatoria et pallia et linteamina et acus |
23 |
et specula et sindones et vittas et theristra |
24 |
et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium |
25 |
pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in proelio |
26 |
et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in terra sedebit |