| Chapter 5 |
1 |
recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum |
2 |
hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos |
3 |
pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae |
4 |
aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus |
5 |
cervicibus minabamur lassis non dabatur requies |
6 |
Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane |
7 |
patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus |
8 |
servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum |
9 |
in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto |
10 |
pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis |
11 |
mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda |
12 |
principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt |
13 |
adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt |
14 |
senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium |
15 |
defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster |
16 |
cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus |
17 |
propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri |
18 |
propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo |
19 |
tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione |
20 |
quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum |
21 |
converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio |