| Chapter 4 |
1 |
audite verbum Domini filii Israhel quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae non est enim veritas et non est misericordia et non est scientia Dei in terra |
2 |
maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit |
3 |
propter hoc lugebit terra et infirmabitur omnis qui habitat in ea in bestia agri et in volucre caeli sed et pisces maris congregabuntur |
4 |
verumtamen unusquisque non iudicet et non arguatur vir populus enim tuus sicut hii qui contradicunt sacerdoti |
5 |
et corrues hodie et corruet etiam propheta tecum nocte tacere feci matrem tuam |
6 |
conticuit populus meus eo quod non habuerit scientiam quia tu scientiam reppulisti repellam te ne sacerdotio fungaris mihi et oblita es legis Dei tui obliviscar filiorum tuorum et ego |
7 |
secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi gloriam eorum in ignominiam commutabo |
8 |
peccata populi mei comedent et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum |
9 |
et erit sicut populus sic sacerdos et visitabo super eum vias eius et cogitationes eius reddam ei |
10 |
et comedent et non saturabuntur fornicati sunt et non cessaverunt quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo |
11 |
fornicatio et vinum et ebrietas aufert cor |
12 |
populus meus in ligno suo interrogavit et baculus eius adnuntiavit ei spiritus enim fornicationum decepit eos et fornicati sunt a Deo suo |
13 |
super capita montium sacrificabant et super colles accendebant thymiama subtus quercum et populum et terebinthum quia bona erat umbra eius ideo fornicabuntur filiae vestrae et sponsae vestrae adulterae erunt |
14 |
non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatae et super sponsas vestras cum adulteraverint quoniam ipsi cum meretricibus versabantur et cum effeminatis sacrificabant et populus non intellegens vapulabit |
15 |
si fornicaris tu Israhel non delinquat saltim Iuda et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis vivit Dominus |
16 |
quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israhel nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine |
17 |
particeps idolorum Ephraim dimitte eum |
18 |
separatum est convivium eorum fornicatione fornicati sunt dilexerunt adferre ignominiam protectores eius |
19 |
ligavit spiritus eam in alis suis et confundentur a sacrificiis suis |