| Chapter 5 |
1 |
audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor |
2 |
et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum |
3 |
ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel |
4 |
non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt |
5 |
et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis |
6 |
in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis |
7 |
in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis |
8 |
clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin |
9 |
Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem |
10 |
facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam |
11 |
calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem |
12 |
et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda |
13 |
et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum |
14 |
quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat |
15 |
vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam |