| Chapter 5 |
1 |
videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius |
2 |
et aperiens os suum docebat eos dicens |
3 |
beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum |
4 |
beati mites quoniam ipsi possidebunt terram |
5 |
beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur |
6 |
beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur |
7 |
beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur |
8 |
beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt |
9 |
beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur |
10 |
beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum |
11 |
beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me |
12 |
gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos |
13 |
vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus |
14 |
vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita |
15 |
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt |
16 |
sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est |
17 |
nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere |
18 |
amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant |
19 |
qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum |
20 |
dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum |
21 |
audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio |
22 |
ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis |
23 |
si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te |
24 |
relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum |
25 |
esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris |
26 |
amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem |
27 |
audistis quia dictum est antiquis non moechaberis |
28 |
ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo |
29 |
quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam |
30 |
et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam |
31 |
dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii |
32 |
ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat |
33 |
iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua |
34 |
ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est |
35 |
neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis |
36 |
neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum |
37 |
sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est |
38 |
audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente |
39 |
ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram |
40 |
et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium |
41 |
et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo |
42 |
qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris |
43 |
audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum |
44 |
ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos |
45 |
ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos |
46 |
si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt |
47 |
et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt |
48 |
estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est |