| Chapter 7 |
1 |
nolite iudicare ut non iudicemini |
2 |
in quo enim iudicio iudicaveritis iudicabimini et in qua mensura mensi fueritis metietur vobis |
3 |
quid autem vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides |
4 |
aut quomodo dicis fratri tuo sine eiciam festucam de oculo tuo et ecce trabis est in oculo tuo |
5 |
hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc videbis eicere festucam de oculo fratris tui |
6 |
nolite dare sanctum canibus neque mittatis margaritas vestras ante porcos ne forte conculcent eas pedibus suis et conversi disrumpant vos |
7 |
petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur vobis |
8 |
omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur |
9 |
aut quis est ex vobis homo quem si petierit filius suus panem numquid lapidem porriget ei |
10 |
aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei |
11 |
si ergo vos cum sitis mali nostis bona dare filiis vestris quanto magis Pater vester qui in caelis est dabit bona petentibus se |
12 |
omnia ergo quaecumque vultis ut faciant vobis homines et vos facite eis haec est enim lex et prophetae |
13 |
intrate per angustam portam quia lata porta et spatiosa via quae ducit ad perditionem et multi sunt qui intrant per eam |
14 |
quam angusta porta et arta via quae ducit ad vitam et pauci sunt qui inveniunt eam |
15 |
adtendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium intrinsecus autem sunt lupi rapaces |
16 |
a fructibus eorum cognoscetis eos numquid colligunt de spinis uvas aut de tribulis ficus |
17 |
sic omnis arbor bona fructus bonos facit mala autem arbor fructus malos facit |
18 |
non potest arbor bona fructus malos facere neque arbor mala fructus bonos facere |
19 |
omnis arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur |
20 |
igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos |
21 |
non omnis qui dicit mihi Domine Domine intrabit in regnum caelorum sed qui facit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse intrabit in regnum caelorum |
22 |
multi dicent mihi in illa die Domine Domine nonne in nomine tuo prophetavimus et in tuo nomine daemonia eiecimus et in tuo nomine virtutes multas fecimus |
23 |
et tunc confitebor illis quia numquam novi vos discedite a me qui operamini iniquitatem |
24 |
omnis ergo qui audit verba mea haec et facit ea adsimilabitur viro sapienti qui aedificavit domum suam supra petram |
25 |
et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et non cecidit fundata enim erat super petram |
26 |
et omnis qui audit verba mea haec et non facit ea similis erit viro stulto qui aedificavit domum suam supra harenam |
27 |
et descendit pluvia et venerunt flumina et flaverunt venti et inruerunt in domum illam et cecidit et fuit ruina eius magna |
28 |
et factum est cum consummasset Iesus verba haec admirabantur turbae super doctrinam eius |
29 |
erat enim docens eos sicut potestatem habens non sicut scribae eorum et Pharisaei |