| Chapter 13 |
1 |
in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare |
2 |
et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litore |
3 |
et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminare |
4 |
et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt ea |
5 |
alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terrae |
6 |
sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem aruerunt |
7 |
alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt ea |
8 |
alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimum |
9 |
qui habet aures audiendi audiat |
10 |
et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eis |
11 |
qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datum |
12 |
qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eo |
13 |
ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt |
14 |
et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis |
15 |
incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos |
16 |
vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiunt |
17 |
amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audierunt |
18 |
vos ergo audite parabolam seminantis |
19 |
omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est |
20 |
qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illud |
21 |
non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizatur |
22 |
qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficitur |
23 |
qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta |
24 |
aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo |
25 |
cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiit |
26 |
cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizania |
27 |
accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizania |
28 |
et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus ea |
29 |
et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticum |
30 |
sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meum |
31 |
aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suo |
32 |
quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eius |
33 |
aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totum |
34 |
haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eis |
35 |
ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundi |
36 |
tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agri |
37 |
qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominis |
38 |
ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequam |
39 |
inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli sunt |
40 |
sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculi |
41 |
mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatem |
42 |
et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium |
43 |
tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiat |
44 |
simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illum |
45 |
iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas |
46 |
inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eam |
47 |
iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti |
48 |
quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miserunt |
49 |
sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum |
50 |
et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentium |
51 |
intellexistis haec omnia dicunt ei etiam |
52 |
ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et vetera |
53 |
et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit inde |
54 |
et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutes |
55 |
nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas |
56 |
et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia ista |
57 |
et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo sua |
58 |
et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum |