| Chapter 16 |
1 |
et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis |
2 |
at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum |
3 |
et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum |
4 |
faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit |
5 |
et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere |
6 |
qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum |
7 |
at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus |
8 |
sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis |
9 |
nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis |
10 |
neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis |
11 |
quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum |
12 |
tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum |
13 |
venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis |
14 |
at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis |
15 |
dicit illis vos autem quem me esse dicitis |
16 |
respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi |
17 |
respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est |
18 |
et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam |
19 |
et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis |
20 |
tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus |
21 |
exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere |
22 |
et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc |
23 |
qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum |
24 |
tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me |
25 |
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam |
26 |
quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua |
27 |
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius |
28 |
amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo |