| Chapter 20 |
1 |
simile est enim regnum caelorum homini patri familias qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam |
2 |
conventione autem facta cum operariis ex denario diurno misit eos in vineam suam |
3 |
et egressus circa horam tertiam vidit alios stantes in foro otiosos |
4 |
et illis dixit ite et vos in vineam et quod iustum fuerit dabo vobis |
5 |
illi autem abierunt iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter |
6 |
circa undecimam vero exiit et invenit alios stantes et dicit illis quid hic statis tota die otiosi |
7 |
dicunt ei quia nemo nos conduxit dicit illis ite et vos in vineam |
8 |
cum sero autem factum esset dicit dominus vineae procuratori suo voca operarios et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos |
9 |
cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant acceperunt singulos denarios |
10 |
venientes autem et primi arbitrati sunt quod plus essent accepturi acceperunt autem et ipsi singulos denarios |
11 |
et accipientes murmurabant adversus patrem familias |
12 |
dicentes hii novissimi una hora fecerunt et pares illos nobis fecisti qui portavimus pondus diei et aestus |
13 |
at ille respondens uni eorum dixit amice non facio tibi iniuriam nonne ex denario convenisti mecum |
14 |
tolle quod tuum est et vade volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi |
15 |
aut non licet mihi quod volo facere an oculus tuus nequam est quia ego bonus sum |
16 |
sic erunt novissimi primi et primi novissimi multi sunt enim vocati pauci autem electi |
17 |
et ascendens Iesus Hierosolymam adsumpsit duodecim discipulos secreto et ait illis |
18 |
ecce ascendimus Hierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et condemnabunt eum morte |
19 |
et tradent eum gentibus ad deludendum et flagellandum et crucifigendum et tertia die resurget |
20 |
tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis adorans et petens aliquid ab eo |
21 |
qui dixit ei quid vis ait illi dic ut sedeant hii duo filii mei unus ad dexteram tuam et unus ad sinistram in regno tuo |
22 |
respondens autem Iesus dixit nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum dicunt ei possumus |
23 |
ait illis calicem quidem meum bibetis sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare vobis sed quibus paratum est a Patre meo |
24 |
et audientes decem indignati sunt de duobus fratribus |
25 |
Iesus autem vocavit eos ad se et ait scitis quia principes gentium dominantur eorum et qui maiores sunt potestatem exercent in eos |
26 |
non ita erit inter vos sed quicumque voluerit inter vos maior fieri sit vester minister |
27 |
et qui voluerit inter vos primus esse erit vester servus |
28 |
sicut Filius hominis non venit ministrari sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis |
29 |
et egredientibus eis ab Hiericho secuta est eum turba multa |
30 |
et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret et clamaverunt dicentes Domine miserere nostri Fili David |
31 |
turba autem increpabat eos ut tacerent at illi magis clamabant dicentes Domine miserere nostri Fili David |
32 |
et stetit Iesus et vocavit eos et ait quid vultis ut faciam vobis |
33 |
dicunt illi Domine ut aperiantur oculi nostri |
34 |
misertus autem eorum Iesus tetigit oculos eorum et confestim viderunt et secuti sunt eum |