| Chapter 25 |
1 |
tunc simile erit regnum caelorum decem virginibus quae accipientes lampadas suas exierunt obviam sponso et sponsae |
2 |
quinque autem ex eis erant fatuae et quinque prudentes |
3 |
sed quinque fatuae acceptis lampadibus non sumpserunt oleum secum |
4 |
prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus |
5 |
moram autem faciente sponso dormitaverunt omnes et dormierunt |
6 |
media autem nocte clamor factus est ecce sponsus venit exite obviam ei |
7 |
tunc surrexerunt omnes virgines illae et ornaverunt lampades suas |
8 |
fatuae autem sapientibus dixerunt date nobis de oleo vestro quia lampades nostrae extinguntur |
9 |
responderunt prudentes dicentes ne forte non sufficiat nobis et vobis ite potius ad vendentes et emite vobis |
10 |
dum autem irent emere venit sponsus et quae paratae erant intraverunt cum eo ad nuptias et clausa est ianua |
11 |
novissime veniunt et reliquae virgines dicentes domine domine aperi nobis |
12 |
at ille respondens ait amen dico vobis nescio vos |
13 |
vigilate itaque quia nescitis diem neque horam |
14 |
sicut enim homo proficiscens vocavit servos suos et tradidit illis bona sua |
15 |
et uni dedit quinque talenta alii autem duo alii vero unum unicuique secundum propriam virtutem et profectus est statim |
16 |
abiit autem qui quinque talenta acceperat et operatus est in eis et lucratus est alia quinque |
17 |
similiter qui duo acceperat lucratus est alia duo |
18 |
qui autem unum acceperat abiens fodit in terra et abscondit pecuniam domini sui |
19 |
post multum vero temporis venit dominus servorum illorum et posuit rationem cum eis |
20 |
et accedens qui quinque talenta acceperat obtulit alia quinque talenta dicens domine quinque talenta mihi tradidisti ecce alia quinque superlucratus sum |
21 |
ait illi dominus eius euge bone serve et fidelis quia super pauca fuisti fidelis super multa te constituam intra in gaudium domini tui |
22 |
accessit autem et qui duo talenta acceperat et ait domine duo talenta tradidisti mihi ecce alia duo lucratus sum |
23 |
ait illi dominus eius euge serve bone et fidelis quia super pauca fuisti fidelis supra multa te constituam intra in gaudium domini tui |
24 |
accedens autem et qui unum talentum acceperat ait domine scio quia homo durus es metis ubi non seminasti et congregas ubi non sparsisti |
25 |
et timens abii et abscondi talentum tuum in terra ecce habes quod tuum est |
26 |
respondens autem dominus eius dixit ei serve male et piger sciebas quia meto ubi non semino et congrego ubi non sparsi |
27 |
oportuit ergo te mittere pecuniam meam nummulariis et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura |
28 |
tollite itaque ab eo talentum et date ei qui habet decem talenta |
29 |
omni enim habenti dabitur et abundabit ei autem qui non habet et quod videtur habere auferetur ab eo |
30 |
et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium |
31 |
cum autem venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo tunc sedebit super sedem maiestatis suae |
32 |
et congregabuntur ante eum omnes gentes et separabit eos ab invicem sicut pastor segregat oves ab hedis |
33 |
et statuet oves quidem a dextris suis hedos autem a sinistris |
34 |
tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt venite benedicti Patris mei possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi |
35 |
esurivi enim et dedistis mihi manducare sitivi et dedistis mihi bibere hospes eram et collexistis me |
36 |
nudus et operuistis me infirmus et visitastis me in carcere eram et venistis ad me |
37 |
tunc respondebunt ei iusti dicentes Domine quando te vidimus esurientem et pavimus sitientem et dedimus tibi potum |
38 |
quando autem te vidimus hospitem et colleximus te aut nudum et cooperuimus |
39 |
aut quando te vidimus infirmum aut in carcere et venimus ad te |
40 |
et respondens rex dicet illis amen dico vobis quamdiu fecistis uni de his fratribus meis minimis mihi fecistis |
41 |
tunc dicet et his qui a sinistris erunt discedite a me maledicti in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius |
42 |
esurivi enim et non dedistis mihi manducare sitivi et non dedistis mihi potum |
43 |
hospes eram et non collexistis me nudus et non operuistis me infirmus et in carcere et non visitastis me |
44 |
tunc respondebunt et ipsi dicentes Domine quando te vidimus esurientem aut sitientem aut hospitem aut nudum aut infirmum vel in carcere et non ministravimus tibi |
45 |
tunc respondebit illis dicens amen dico vobis quamdiu non fecistis uni de minoribus his nec mihi fecistis |
46 |
et ibunt hii in supplicium aeternum iusti autem in vitam aeternam |