| Chapter 27 |
1 |
mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent |
2 |
et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi |
3 |
tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus |
4 |
dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris |
5 |
et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit |
6 |
principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est |
7 |
consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum |
8 |
propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem |
9 |
tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel |
10 |
et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus |
11 |
Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis |
12 |
et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit |
13 |
tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia |
14 |
et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer |
15 |
per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent |
16 |
habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas |
17 |
congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus |
18 |
sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum |
19 |
sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum |
20 |
princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent |
21 |
respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban |
22 |
dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus |
23 |
dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur |
24 |
videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis |
25 |
et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros |
26 |
tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur |
27 |
tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem |
28 |
et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei |
29 |
et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum |
30 |
et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius |
31 |
et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent |
32 |
exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius |
33 |
et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus |
34 |
et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere |
35 |
postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes |
36 |
et sedentes servabant eum |
37 |
et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum |
38 |
tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris |
39 |
praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua |
40 |
et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce |
41 |
similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes |
42 |
alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei |
43 |
confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum |
44 |
id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei |
45 |
a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam |
46 |
et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me |
47 |
quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste |
48 |
et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere |
49 |
ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum |
50 |
Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum |
51 |
et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt |
52 |
et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt |
53 |
et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis |
54 |
centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste |
55 |
erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei |
56 |
inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei |
57 |
cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu |
58 |
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus |
59 |
et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda |
60 |
et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit |
61 |
erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum |
62 |
altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum |
63 |
dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam |
64 |
iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore |
65 |
ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis |
66 |
illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus |