| Chapter 10 |
1 |
et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos |
2 |
et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum |
3 |
at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses |
4 |
qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere |
5 |
quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud |
6 |
ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus |
7 |
propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam |
8 |
et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro |
9 |
quod ergo Deus iunxit homo non separet |
10 |
et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum |
11 |
et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam |
12 |
et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur |
13 |
et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus |
14 |
quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei |
15 |
amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud |
16 |
et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos |
17 |
et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam |
18 |
Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus |
19 |
praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem |
20 |
et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea |
21 |
Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me |
22 |
qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas |
23 |
et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt |
24 |
discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire |
25 |
facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei |
26 |
qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri |
27 |
et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum |
28 |
coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te |
29 |
respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium |
30 |
qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam |
31 |
multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi |
32 |
erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura |
33 |
quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus |
34 |
et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget |
35 |
et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis |
36 |
at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis |
37 |
et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua |
38 |
Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari |
39 |
at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini |
40 |
sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est |
41 |
et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne |
42 |
Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum |
43 |
non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister |
44 |
et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus |
45 |
nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis |
46 |
et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans |
47 |
qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei |
48 |
et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei |
49 |
et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te |
50 |
qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum |
51 |
et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam |
52 |
Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via |