| Chapter 15 |
1 |
et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus et scribis et universo concilio vincientes Iesum duxerunt et tradiderunt Pilato |
2 |
et interrogavit eum Pilatus tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait illi tu dicis |
3 |
et accusabant eum summi sacerdotes in multis |
4 |
Pilatus autem rursum interrogavit eum dicens non respondes quicquam vide in quantis te accusant |
5 |
Iesus autem amplius nihil respondit ita ut miraretur Pilatus |
6 |
per diem autem festum dimittere solebat illis unum ex vinctis quemcumque petissent |
7 |
erat autem qui dicebatur Barabbas qui cum seditiosis erat vinctus qui in seditione fecerant homicidium |
8 |
et cum ascendisset turba coepit rogare sicut semper faciebat illis |
9 |
Pilatus autem respondit eis et dixit vultis dimittam vobis regem Iudaeorum |
10 |
sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum summi sacerdotes |
11 |
pontifices autem concitaverunt turbam ut magis Barabban dimitteret eis |
12 |
Pilatus autem iterum respondens ait illis quid ergo vultis faciam regi Iudaeorum |
13 |
at illi iterum clamaverunt crucifige eum |
14 |
Pilatus vero dicebat eis quid enim mali fecit at illi magis clamabant crucifige eum |
15 |
Pilatus autem volens populo satisfacere dimisit illis Barabban et tradidit Iesum flagellis caesum ut crucifigeretur |
16 |
milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et convocant totam cohortem |
17 |
et induunt eum purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam |
18 |
et coeperunt salutare eum have rex Iudaeorum |
19 |
et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum |
20 |
et postquam inluserunt ei exuerunt illum purpuram et induerunt eum vestimentis suis et educunt illum ut crucifigerent eum |
21 |
et angariaverunt praetereuntem quempiam Simonem Cyreneum venientem de villa patrem Alexandri et Rufi ut tolleret crucem eius |
22 |
et perducunt illum in Golgotha locum quod est interpretatum Calvariae locus |
23 |
et dabant ei bibere murratum vinum et non accepit |
24 |
et crucifigentes eum diviserunt vestimenta eius mittentes sortem super eis quis quid tolleret |
25 |
erat autem hora tertia et crucifixerunt eum |
26 |
et erat titulus causae eius inscriptus rex Iudaeorum |
27 |
et cum eo crucifigunt duos latrones unum a dextris et alium a sinistris eius |
28 |
et adimpleta est scriptura quae dicit et cum iniquis reputatus est |
29 |
et praetereuntes blasphemabant eum moventes capita sua et dicentes va qui destruit templum et in tribus diebus aedificat |
30 |
salvum fac temet ipsum descendens de cruce |
31 |
similiter et summi sacerdotes ludentes ad alterutrum cum scribis dicebant alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere |
32 |
Christus rex Israhel descendat nunc de cruce ut videamus et credamus et qui cum eo crucifixi erant conviciabantur ei |
33 |
et facta hora sexta tenebrae factae sunt per totam terram usque in horam nonam |
34 |
et hora nona exclamavit Iesus voce magna dicens Heloi Heloi lama sabacthani quod est interpretatum Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me |
35 |
et quidam de circumstantibus audientes dicebant ecce Heliam vocat |
36 |
currens autem unus et implens spongiam aceto circumponensque calamo potum dabat ei dicens sinite videamus si veniat Helias ad deponendum eum |
37 |
Iesus autem emissa voce magna exspiravit |
38 |
et velum templi scissum est in duo a sursum usque deorsum |
39 |
videns autem centurio qui ex adverso stabat quia sic clamans exspirasset ait vere homo hic Filius Dei erat |
40 |
erant autem et mulieres de longe aspicientes inter quas et Maria Magdalene et Maria Iacobi minoris et Ioseph mater et Salome |
41 |
et cum esset in Galilaea sequebantur eum et ministrabant ei et aliae multae quae simul cum eo ascenderant Hierosolyma |
42 |
et cum iam sero esset factum quia erat parasceve quod est ante sabbatum |
43 |
venit Ioseph ab Arimathia nobilis decurio qui et ipse erat expectans regnum Dei et audacter introiit ad Pilatum et petiit corpus Iesu |
44 |
Pilatus autem mirabatur si iam obisset et accersito centurione interrogavit eum si iam mortuus esset |
45 |
et cum cognovisset a centurione donavit corpus Ioseph |
46 |
Ioseph autem mercatus sindonem et deponens eum involvit sindone et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra et advolvit lapidem ad ostium monumenti |
47 |
Maria autem Magdalene et Maria Ioseph aspiciebant ubi poneretur |