| Chapter 1 |
1 |
quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum |
2 |
sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis |
3 |
visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile |
4 |
ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem |
5 |
fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth |
6 |
erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella |
7 |
et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis |
8 |
factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum |
9 |
secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini |
10 |
et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi |
11 |
apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi |
12 |
et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum |
13 |
ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem |
14 |
et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt |
15 |
erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae |
16 |
et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum |
17 |
et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam |
18 |
et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis |
19 |
et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare |
20 |
et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo |
21 |
et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo |
22 |
egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus |
23 |
et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam |
24 |
post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens |
25 |
quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines |
26 |
in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth |
27 |
ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria |
28 |
et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus |
29 |
quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio |
30 |
et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum |
31 |
ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum |
32 |
hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius |
33 |
et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis |
34 |
dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco |
35 |
et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei |
36 |
et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis |
37 |
quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum |
38 |
dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus |
39 |
exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda |
40 |
et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth |
41 |
et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth |
42 |
et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui |
43 |
et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me |
44 |
ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo |
45 |
et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino |
46 |
et ait Maria magnificat anima mea Dominum |
47 |
et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo |
48 |
quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes |
49 |
quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius |
50 |
et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum |
51 |
fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui |
52 |
deposuit potentes de sede et exaltavit humiles |
53 |
esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes |
54 |
suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae |
55 |
sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula |
56 |
mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam |
57 |
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium |
58 |
et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei |
59 |
et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam |
60 |
et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes |
61 |
et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine |
62 |
innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum |
63 |
et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi |
64 |
apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum |
65 |
et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec |
66 |
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo |
67 |
et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens |
68 |
benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae |
69 |
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui |
70 |
sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius |
71 |
salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos |
72 |
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti |
73 |
iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum |
74 |
daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi |
75 |
in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris |
76 |
et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius |
77 |
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum |
78 |
per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto |
79 |
inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis |
80 |
puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel |