| Chapter 15 |
1 |
erant autem adpropinquantes ei publicani et peccatores ut audirent illum |
2 |
et murmurabant Pharisaei et scribae dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis |
3 |
et ait ad illos parabolam istam dicens |
4 |
quis ex vobis homo qui habet centum oves et si perdiderit unam ex illis nonne dimittit nonaginta novem in deserto et vadit ad illam quae perierat donec inveniat illam |
5 |
et cum invenerit eam inponit in umeros suos gaudens |
6 |
et veniens domum convocat amicos et vicinos dicens illis congratulamini mihi quia inveni ovem meam quae perierat |
7 |
dico vobis quod ita gaudium erit in caelo super uno peccatore paenitentiam habente quam super nonaginta novem iustis qui non indigent paenitentia |
8 |
aut quae mulier habens dragmas decem si perdiderit dragmam unam nonne accendit lucernam et everrit domum et quaerit diligenter donec inveniat |
9 |
et cum invenerit convocat amicas et vicinas dicens congratulamini mihi quia inveni dragmam quam perdideram |
10 |
ita dico vobis gaudium erit coram angelis Dei super uno peccatore paenitentiam agente |
11 |
ait autem homo quidam habuit duos filios |
12 |
et dixit adulescentior ex illis patri pater da mihi portionem substantiae quae me contingit et divisit illis substantiam |
13 |
et non post multos dies congregatis omnibus adulescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose |
14 |
et postquam omnia consummasset facta est fames valida in regione illa et ipse coepit egere |
15 |
et abiit et adhesit uni civium regionis illius et misit illum in villam suam ut pasceret porcos |
16 |
et cupiebat implere ventrem suum de siliquis quas porci manducabant et nemo illi dabat |
17 |
in se autem reversus dixit quanti mercennarii patris mei abundant panibus ego autem hic fame pereo |
18 |
surgam et ibo ad patrem meum et dicam illi pater peccavi in caelum et coram te |
19 |
et iam non sum dignus vocari filius tuus fac me sicut unum de mercennariis tuis |
20 |
et surgens venit ad patrem suum cum autem adhuc longe esset vidit illum pater ipsius et misericordia motus est et adcurrens cecidit supra collum eius et osculatus est illum |
21 |
dixitque ei filius pater peccavi in caelum et coram te iam non sum dignus vocari filius tuus |
22 |
dixit autem pater ad servos suos cito proferte stolam primam et induite illum et date anulum in manum eius et calciamenta in pedes |
23 |
et adducite vitulum saginatum et occidite et manducemus et epulemur |
24 |
quia hic filius meus mortuus erat et revixit perierat et inventus est et coeperunt epulari |
25 |
erat autem filius eius senior in agro et cum veniret et adpropinquaret domui audivit symphoniam et chorum |
26 |
et vocavit unum de servis et interrogavit quae haec essent |
27 |
isque dixit illi frater tuus venit et occidit pater tuus vitulum saginatum quia salvum illum recepit |
28 |
indignatus est autem et nolebat introire pater ergo illius egressus coepit rogare illum |
29 |
at ille respondens dixit patri suo ecce tot annis servio tibi et numquam mandatum tuum praeterii et numquam dedisti mihi hedum ut cum amicis meis epularer |
30 |
sed postquam filius tuus hic qui devoravit substantiam suam cum meretricibus venit occidisti illi vitulum saginatum |
31 |
at ipse dixit illi fili tu semper mecum es et omnia mea tua sunt |
32 |
epulari autem et gaudere oportebat quia frater tuus hic mortuus erat et revixit perierat et inventus est |