| Chapter 16 |
1 |
dicebat autem et ad discipulos suos homo quidam erat dives qui habebat vilicum et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius |
2 |
et vocavit illum et ait illi quid hoc audio de te redde rationem vilicationis tuae iam enim non poteris vilicare |
3 |
ait autem vilicus intra se quid faciam quia dominus meus aufert a me vilicationem fodere non valeo mendicare erubesco |
4 |
scio quid faciam ut cum amotus fuero a vilicatione recipiant me in domos suas |
5 |
convocatis itaque singulis debitoribus domini sui dicebat primo quantum debes domino meo |
6 |
at ille dixit centum cados olei dixitque illi accipe cautionem tuam et sede cito scribe quinquaginta |
7 |
deinde alio dixit tu vero quantum debes qui ait centum choros tritici ait illi accipe litteras tuas et scribe octoginta |
8 |
et laudavit dominus vilicum iniquitatis quia prudenter fecisset quia filii huius saeculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt |
9 |
et ego vobis dico facite vobis amicos de mamona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in aeterna tabernacula |
10 |
qui fidelis est in minimo et in maiori fidelis est et qui in modico iniquus est et in maiori iniquus est |
11 |
si ergo in iniquo mamona fideles non fuistis quod verum est quis credet vobis |
12 |
et si in alieno fideles non fuistis quod vestrum est quis dabit vobis |
13 |
nemo servus potest duobus dominis servire aut enim unum odiet et alterum diliget aut uni adherebit et alterum contemnet non potestis Deo servire et mamonae |
14 |
audiebant autem omnia haec Pharisaei qui erant avari et deridebant illum |
15 |
et ait illis vos estis qui iustificatis vos coram hominibus Deus autem novit corda vestra quia quod hominibus altum est abominatio est ante Deum |
16 |
lex et prophetae usque ad Iohannem ex eo regnum Dei evangelizatur et omnis in illud vim facit |
17 |
facilius est autem caelum et terram praeterire quam de lege unum apicem cadere |
18 |
omnis qui dimittit uxorem suam et ducit alteram moechatur et qui dimissam a viro ducit moechatur |
19 |
homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide |
20 |
et erat quidam mendicus nomine Lazarus qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus |
21 |
cupiens saturari de micis quae cadebant de mensa divitis sed et canes veniebant et lingebant ulcera eius |
22 |
factum est autem ut moreretur mendicus et portaretur ab angelis in sinum Abrahae mortuus est autem et dives et sepultus est in inferno |
23 |
elevans oculos suos cum esset in tormentis videbat Abraham a longe et Lazarum in sinu eius |
24 |
et ipse clamans dixit pater Abraham miserere mei et mitte Lazarum ut intinguat extremum digiti sui in aqua ut refrigeret linguam meam quia crucior in hac flamma |
25 |
et dixit illi Abraham fili recordare quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala nunc autem hic consolatur tu vero cruciaris |
26 |
et in his omnibus inter nos et vos chasma magnum firmatum est ut hii qui volunt hinc transire ad vos non possint neque inde huc transmeare |
27 |
et ait rogo ergo te pater ut mittas eum in domum patris mei |
28 |
habeo enim quinque fratres ut testetur illis ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum |
29 |
et ait illi Abraham habent Mosen et prophetas audiant illos |
30 |
at ille dixit non pater Abraham sed si quis ex mortuis ierit ad eos paenitentiam agent |
31 |
ait autem illi si Mosen et prophetas non audiunt neque si quis ex mortuis resurrexerit credent |