| Chapter 18 |
1 |
dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere |
2 |
dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur |
3 |
vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo |
4 |
et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor |
5 |
tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me |
6 |
ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit |
7 |
Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis |
8 |
dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra |
9 |
dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam |
10 |
duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus |
11 |
Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus |
12 |
ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo |
13 |
et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori |
14 |
dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur |
15 |
adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos |
16 |
Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei |
17 |
amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud |
18 |
et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo |
19 |
dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus |
20 |
mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem |
21 |
qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea |
22 |
quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me |
23 |
his ille auditis contristatus est quia dives erat valde |
24 |
videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt |
25 |
facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei |
26 |
et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri |
27 |
ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum |
28 |
ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te |
29 |
qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei |
30 |
et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam |
31 |
adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis |
32 |
tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur |
33 |
et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget |
34 |
et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur |
35 |
factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans |
36 |
et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset |
37 |
dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret |
38 |
et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei |
39 |
et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei |
40 |
stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum |
41 |
dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam |
42 |
et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit |
43 |
et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo |