| Chapter 19 |
1 |
et ingressus perambulabat Hiericho |
2 |
et ecce vir nomine Zaccheus et hic erat princeps publicanorum et ipse dives |
3 |
et quaerebat videre Iesum quis esset et non poterat prae turba quia statura pusillus erat |
4 |
et praecurrens ascendit in arborem sycomorum ut videret illum quia inde erat transiturus |
5 |
et cum venisset ad locum suspiciens Iesus vidit illum et dixit ad eum Zacchee festinans descende quia hodie in domo tua oportet me manere |
6 |
et festinans descendit et excepit illum gaudens |
7 |
et cum viderent omnes murmurabant dicentes quod ad hominem peccatorem devertisset |
8 |
stans autem Zaccheus dixit ad Dominum ecce dimidium bonorum meorum Domine do pauperibus et si quid aliquem defraudavi reddo quadruplum |
9 |
ait Iesus ad eum quia hodie salus domui huic facta est eo quod et ipse filius sit Abrahae |
10 |
venit enim Filius hominis quaerere et salvum facere quod perierat |
11 |
haec illis audientibus adiciens dixit parabolam eo quod esset prope Hierusalem et quia existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur |
12 |
dixit ergo homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti |
13 |
vocatis autem decem servis suis dedit illis decem mnas et ait ad illos negotiamini dum venio |
14 |
cives autem eius oderant illum et miserunt legationem post illum dicentes nolumus hunc regnare super nos |
15 |
et factum est ut rediret accepto regno et iussit vocari servos quibus dedit pecuniam ut sciret quantum quisque negotiatus esset |
16 |
venit autem primus dicens domine mna tua decem mnas adquisivit |
17 |
et ait illi euge bone serve quia in modico fidelis fuisti eris potestatem habens supra decem civitates |
18 |
et alter venit dicens domine mna tua fecit quinque mnas |
19 |
et huic ait et tu esto supra quinque civitates |
20 |
et alter venit dicens domine ecce mna tua quam habui repositam in sudario |
21 |
timui enim te quia homo austeris es tollis quod non posuisti et metis quod non seminasti |
22 |
dicit ei de ore tuo te iudico serve nequam sciebas quod ego austeris homo sum tollens quod non posui et metens quod non seminavi |
23 |
et quare non dedisti pecuniam meam ad mensam et ego veniens cum usuris utique exegissem illud |
24 |
et adstantibus dixit auferte ab illo mnam et date illi qui decem mnas habet |
25 |
et dixerunt ei domine habet decem mnas |
26 |
dico autem vobis quia omni habenti dabitur ab eo autem qui non habet et quod habet auferetur ab eo |
27 |
verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se adducite huc et interficite ante me |
28 |
et his dictis praecedebat ascendens in Hierosolyma |
29 |
et factum est cum adpropinquasset ad Bethfage et Bethania ad montem qui vocatur Oliveti misit duos discipulos suos |
30 |
dicens ite in castellum quod contra est in quod introeuntes invenietis pullum asinae alligatum cui nemo umquam hominum sedit solvite illum et adducite |
31 |
et si quis vos interrogaverit quare solvitis sic dicetis ei quia Dominus operam eius desiderat |
32 |
abierunt autem qui missi erant et invenerunt sicut dixit illis stantem pullum |
33 |
solventibus autem illis pullum dixerunt domini eius ad illos quid solvitis pullum |
34 |
at illi dixerunt quia Dominus eum necessarium habet |
35 |
et duxerunt illum ad Iesum et iactantes vestimenta sua supra pullum inposuerunt Iesum |
36 |
eunte autem illo substernebant vestimenta sua in via |
37 |
et cum adpropinquaret iam ad descensum montis Oliveti coeperunt omnes turbae discentium gaudentes laudare Deum voce magna super omnibus quas viderant virtutibus |
38 |
dicentes benedictus qui venit rex in nomine Domini pax in caelo et gloria in excelsis |
39 |
et quidam Pharisaeorum de turbis dixerunt ad illum magister increpa discipulos tuos |
40 |
quibus ipse ait dico vobis quia si hii tacuerint lapides clamabunt |
41 |
et ut adpropinquavit videns civitatem flevit super illam dicens |
42 |
quia si cognovisses et tu et quidem in hac die tua quae ad pacem tibi nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis |
43 |
quia venient dies in te et circumdabunt te inimici tui vallo et circumdabunt te et coangustabunt te undique |
44 |
ad terram prosternent te et filios qui in te sunt et non relinquent in te lapidem super lapidem eo quod non cognoveris tempus visitationis tuae |
45 |
et ingressus in templum coepit eicere vendentes in illo et ementes |
46 |
dicens illis scriptum est quia domus mea domus orationis est vos autem fecistis illam speluncam latronum |
47 |
et erat docens cotidie in templo principes autem sacerdotum et scribae et principes plebis quaerebant illum perdere |
48 |
et non inveniebant quid facerent illi omnis enim populus suspensus erat audiens illum |