| Chapter 23 |
1 |
et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum |
2 |
coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse |
3 |
Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis |
4 |
ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine |
5 |
at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc |
6 |
Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset |
7 |
et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus |
8 |
Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri |
9 |
interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat |
10 |
stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum |
11 |
sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum |
12 |
et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem |
13 |
Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe |
14 |
dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis |
15 |
sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei |
16 |
emendatum ergo illum dimittam |
17 |
necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum |
18 |
exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban |
19 |
qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem |
20 |
iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum |
21 |
at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum |
22 |
ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam |
23 |
at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum |
24 |
et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum |
25 |
dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum |
26 |
et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum |
27 |
sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum |
28 |
conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros |
29 |
quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt |
30 |
tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos |
31 |
quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet |
32 |
ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur |
33 |
et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris |
34 |
Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes |
35 |
et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus |
36 |
inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi |
37 |
dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac |
38 |
erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum |
39 |
unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos |
40 |
respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es |
41 |
et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit |
42 |
et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum |
43 |
et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso |
44 |
erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam |
45 |
et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium |
46 |
et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit |
47 |
videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat |
48 |
et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur |
49 |
stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes |
50 |
et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus |
51 |
hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei |
52 |
hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu |
53 |
et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat |
54 |
et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat |
55 |
subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius |
56 |
et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum |