| Chapter 3 |
1 |
erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum |
2 |
hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo |
3 |
respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei |
4 |
dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci |
5 |
respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei |
6 |
quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est |
7 |
non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo |
8 |
Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu |
9 |
respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri |
10 |
respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras |
11 |
amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis |
12 |
si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis |
13 |
et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo |
14 |
et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis |
15 |
ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam |
16 |
sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam |
17 |
non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum |
18 |
qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei |
19 |
hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera |
20 |
omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius |
21 |
qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta |
22 |
post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat |
23 |
erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur |
24 |
nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes |
25 |
facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione |
26 |
et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum |
27 |
respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo |
28 |
ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum |
29 |
qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est |
30 |
illum oportet crescere me autem minui |
31 |
qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est |
32 |
et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit |
33 |
qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est |
34 |
quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum |
35 |
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius |
36 |
qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum |