| Chapter 12 |
1 |
Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus |
2 |
fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo |
3 |
Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti |
4 |
dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus |
5 |
quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis |
6 |
dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat |
7 |
dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud |
8 |
pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis |
9 |
cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis |
10 |
cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent |
11 |
quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum |
12 |
in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma |
13 |
acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel |
14 |
et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est |
15 |
noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae |
16 |
haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei |
17 |
testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis |
18 |
propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum |
19 |
Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit |
20 |
erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo |
21 |
hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre |
22 |
venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu |
23 |
Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis |
24 |
amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit |
25 |
ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam |
26 |
si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus |
27 |
nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc |
28 |
Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo |
29 |
turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est |
30 |
respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos |
31 |
nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras |
32 |
et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum |
33 |
hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus |
34 |
respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis |
35 |
dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat |
36 |
dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis |
37 |
cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum |
38 |
ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est |
39 |
propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias |
40 |
excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos |
41 |
haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo |
42 |
verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur |
43 |
dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei |
44 |
Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me |
45 |
et qui videt me videt eum qui misit me |
46 |
ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat |
47 |
et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum |
48 |
qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die |
49 |
quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar |
50 |
et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor |