| Chapter 16 |
1 |
haec locutus sum vobis ut non scandalizemini |
2 |
absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo |
3 |
et haec facient quia non noverunt Patrem neque me |
4 |
sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis |
5 |
haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis |
6 |
sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum |
7 |
sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos |
8 |
et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio |
9 |
de peccato quidem quia non credunt in me |
10 |
de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me |
11 |
de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est |
12 |
adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo |
13 |
cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis |
14 |
ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis |
15 |
omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis |
16 |
modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem |
17 |
dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem |
18 |
dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur |
19 |
cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me |
20 |
amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium |
21 |
mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum |
22 |
et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis |
23 |
et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis |
24 |
usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum |
25 |
haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis |
26 |
illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis |
27 |
ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi |
28 |
exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem |
29 |
dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis |
30 |
nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi |
31 |
respondit eis Iesus modo creditis |
32 |
ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est |
33 |
haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum |