| Chapter 1 |
1 |
Paulus servus Christi Iesu vocatus apostolus segregatus in evangelium Dei |
2 |
quod ante promiserat per prophetas suos in scripturis sanctis |
3 |
de Filio suo qui factus est ex semine David secundum carnem |
4 |
qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri |
5 |
per quem accepimus gratiam et apostolatum ad oboediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine eius |
6 |
in quibus estis et vos vocati Iesu Christi |
7 |
omnibus qui sunt Romae dilectis Dei vocatis sanctis gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo |
8 |
primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis quia fides vestra adnuntiatur in universo mundo |
9 |
testis enim mihi est Deus cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius quod sine intermissione memoriam vestri facio |
10 |
semper in orationibus meis obsecrans si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos |
11 |
desidero enim videre vos ut aliquid inpertiar gratiae vobis spiritalis ad confirmandos vos |
12 |
id est simul consolari in vobis per eam quae invicem est fidem vestram atque meam |
13 |
nolo autem vos ignorare fratres quia saepe proposui venire ad vos et prohibitus sum usque adhuc ut aliquem fructum habeam et in vobis sicut et in ceteris gentibus |
14 |
Graecis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum |
15 |
ita quod in me promptum est et vobis qui Romae estis evangelizare |
16 |
non enim erubesco evangelium virtus enim Dei est in salutem omni credenti Iudaeo primum et Graeco |
17 |
iustitia enim Dei in eo revelatur ex fide in fidem sicut scriptum est iustus autem ex fide vivit |
18 |
revelatur enim ira Dei de caelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem in iniustitiam detinent |
19 |
quia quod notum est Dei manifestum est in illis Deus enim illis manifestavit |
20 |
invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles |
21 |
quia cum cognovissent Deum non sicut Deum glorificaverunt aut gratias egerunt sed evanuerunt in cogitationibus suis et obscuratum est insipiens cor eorum |
22 |
dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt |
23 |
et mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentium |
24 |
propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in inmunditiam ut contumeliis adficiant corpora sua in semet ipsis |
25 |
qui commutaverunt veritatem Dei in mendacio et coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori qui est benedictus in saecula amen |
26 |
propterea tradidit illos Deus in passiones ignominiae nam feminae eorum inmutaverunt naturalem usum in eum usum qui est contra naturam |
27 |
similiter autem et masculi relicto naturali usu feminae exarserunt in desideriis suis in invicem masculi in masculos turpitudinem operantes et mercedem quam oportuit erroris sui in semet ipsis recipientes |
28 |
et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt |
29 |
repletos omni iniquitate malitia fornicatione avaritia nequitia plenos invidia homicidio contentione dolo malignitate susurrones |
30 |
detractores Deo odibiles contumeliosos superbos elatos inventores malorum parentibus non oboedientes |
31 |
insipientes inconpositos sine affectione absque foedere sine misericordia |
32 |
qui cum iustitiam Dei cognovissent non intellexerunt quoniam qui talia agunt digni sunt morte non solum ea faciunt sed et consentiunt facientibus |