| Chapter 2 |
1 |
propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas eadem enim agis qui iudicas |
2 |
scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt |
3 |
existimas autem hoc o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea quia tu effugies iudicium Dei |
4 |
an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit |
5 |
secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei |
6 |
qui reddet unicuique secundum opera eius |
7 |
his quidem qui secundum patientiam boni operis gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus vitam aeternam |
8 |
his autem qui ex contentione et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati ira et indignatio |
9 |
tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum Iudaei primum et Graeci |
10 |
gloria autem et honor et pax omni operanti bonum Iudaeo primum et Graeco |
11 |
non est enim personarum acceptio apud Deum |
12 |
quicumque enim sine lege peccaverunt sine lege et peribunt et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur |
13 |
non enim auditores legis iusti sunt apud Deum sed factores legis iustificabuntur |
14 |
cum enim gentes quae legem non habent naturaliter quae legis sunt faciunt eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex |
15 |
qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium aut etiam defendentium |
16 |
in die cum iudicabit Deus occulta hominum secundum evangelium meum per Iesum Christum |
17 |
si autem tu Iudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo |
18 |
et nosti voluntatem et probas utiliora instructus per legem |
19 |
confidis te ipsum ducem esse caecorum lumen eorum qui in tenebris sunt |
20 |
eruditorem insipientium magistrum infantium habentem formam scientiae et veritatis in lege |
21 |
qui ergo alium doces te ipsum non doces qui praedicas non furandum furaris |
22 |
qui dicis non moechandum moecharis qui abominaris idola sacrilegium facis |
23 |
qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras |
24 |
nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes sicut scriptum est |
25 |
circumcisio quidem prodest si legem observes si autem praevaricator legis sis circumcisio tua praeputium facta est |
26 |
si igitur praeputium iustitias legis custodiat nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur |
27 |
et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es |
28 |
non enim qui in manifesto Iudaeus est neque quae in manifesto in carne circumcisio |
29 |
sed qui in abscondito Iudaeus et circumcisio cordis in spiritu non littera cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est |