| Chapter 3 |
1 |
quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis |
2 |
multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei |
3 |
quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit |
4 |
est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris |
5 |
si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico |
6 |
absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum |
7 |
si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor |
8 |
et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est |
9 |
quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse |
10 |
sicut scriptum est quia non est iustus quisquam |
11 |
non est intellegens non est requirens Deum |
12 |
omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum |
13 |
sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum |
14 |
quorum os maledictione et amaritudine plenum est |
15 |
veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem |
16 |
contritio et infelicitas in viis eorum |
17 |
et viam pacis non cognoverunt |
18 |
non est timor Dei ante oculos eorum |
19 |
scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo |
20 |
quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati |
21 |
nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis |
22 |
iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio |
23 |
omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei |
24 |
iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu |
25 |
quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum |
26 |
in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu |
27 |
ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei |
28 |
arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis |
29 |
an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium |
30 |
quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem |
31 |
legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus |