| Chapter 12 |
1 |
obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum |
2 |
et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta |
3 |
dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei |
4 |
sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent |
5 |
ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra |
6 |
habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei |
7 |
sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina |
8 |
qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate |
9 |
dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono |
10 |
caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes |
11 |
sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes |
12 |
spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes |
13 |
necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes |
14 |
benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere |
15 |
gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus |
16 |
id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos |
17 |
nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus |
18 |
si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes |
19 |
non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus |
20 |
sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius |
21 |
noli vinci a malo sed vince in bono malum |