| Chapter 14 |
1 |
sectamini caritatem aemulamini spiritalia magis autem ut prophetetis |
2 |
qui enim loquitur lingua non hominibus loquitur sed Deo nemo enim audit Spiritu autem loquitur mysteria |
3 |
nam qui prophetat hominibus loquitur aedificationem et exhortationem et consolationes |
4 |
qui loquitur lingua semet ipsum aedificat qui autem prophetat ecclesiam aedificat |
5 |
volo autem omnes vos loqui linguis magis autem prophetare nam maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis nisi si forte ut interpretetur ut ecclesia aedificationem accipiat |
6 |
nunc autem fratres si venero ad vos linguis loquens quid vobis prodero nisi si vobis loquar aut in revelatione aut scientia aut prophetia aut in doctrina |
7 |
tamen quae sine anima sunt vocem dantia sive tibia sive cithara nisi distinctionem sonituum dederint quomodo scietur quod canitur aut quod citharizatur |
8 |
etenim si incertam vocem det tuba quis parabit se ad bellum |
9 |
ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis quomodo scietur id quod dicitur eritis enim in aera loquentes |
10 |
tam multa ut puta genera linguarum sunt in mundo et nihil sine voce est |
11 |
si ergo nesciero virtutem vocis ero ei cui loquor barbarus et qui loquitur mihi barbarus |
12 |
sic et vos quoniam aemulatores estis spirituum ad aedificationem ecclesiae quaerite ut abundetis |
13 |
et ideo qui loquitur lingua oret ut interpretetur |
14 |
nam si orem lingua spiritus meus orat mens autem mea sine fructu est |
15 |
quid ergo est orabo spiritu orabo et mente psallam spiritu psallam et mente |
16 |
ceterum si benedixeris spiritu qui supplet locum idiotae quomodo dicet amen super tuam benedictionem quoniam quid dicas nescit |
17 |
nam tu quidem bene gratias agis sed alter non aedificatur |
18 |
gratias ago Deo quod omnium vestrum lingua loquor |
19 |
sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui ut et alios instruam quam decem milia verborum in lingua |
20 |
fratres nolite pueri effici sensibus sed malitia parvuli estote sensibus autem perfecti estote |
21 |
in lege scriptum est quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic et nec sic exaudient me dicit Dominus |
22 |
itaque linguae in signum sunt non fidelibus sed infidelibus prophetia autem non infidelibus sed fidelibus |
23 |
si ergo conveniat universa ecclesia in unum et omnes linguis loquantur intrent autem idiotae aut infideles nonne dicent quod insanitis |
24 |
si autem omnes prophetent intret autem quis infidelis vel idiota convincitur ab omnibus diiudicatur ab omnibus |
25 |
occulta cordis eius manifesta fiunt et ita cadens in faciem adorabit Deum pronuntians quod vere Deus in vobis est |
26 |
quid ergo est fratres cum convenitis unusquisque vestrum psalmum habet doctrinam habet apocalypsin habet linguam habet interpretationem habet omnia ad aedificationem fiant |
27 |
sive lingua quis loquitur secundum duos aut ut multum tres et per partes et unus interpretetur |
28 |
si autem non fuerit interpres taceat in ecclesia sibi autem loquatur et Deo |
29 |
prophetae duo aut tres dicant et ceteri diiudicent |
30 |
quod si alii revelatum fuerit sedenti prior taceat |
31 |
potestis enim omnes per singulos prophetare ut omnes discant et omnes exhortentur |
32 |
et spiritus prophetarum prophetis subiecti sunt |
33 |
non enim est dissensionis Deus sed pacis sicut in omnibus ecclesiis sanctorum |
34 |
mulieres in ecclesiis taceant non enim permittitur eis loqui sed subditas esse sicut et lex dicit |
35 |
si quid autem volunt discere domi viros suos interrogent turpe est enim mulieri loqui in ecclesia |
36 |
an a vobis verbum Dei processit aut in vos solos pervenit |
37 |
si quis videtur propheta esse aut spiritalis cognoscat quae scribo vobis quia Domini sunt mandata |
38 |
si quis autem ignorat ignorabitur |
39 |
itaque fratres aemulamini prophetare et loqui linguis nolite prohibere |
40 |
omnia autem honeste et secundum ordinem fiant |