| Chapter 2 |
1 |
statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos |
2 |
si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me |
3 |
et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est |
4 |
nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis |
5 |
si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos |
6 |
sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus |
7 |
ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est |
8 |
propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem |
9 |
ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis |
10 |
cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi |
11 |
ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius |
12 |
cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino |
13 |
non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam |
14 |
Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco |
15 |
quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt |
16 |
aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus |
17 |
non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur |