| Chapter 3 |
1 |
incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis |
2 |
epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus |
3 |
manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus |
4 |
fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum |
5 |
non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est |
6 |
qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat |
7 |
quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur |
8 |
quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria |
9 |
nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria |
10 |
nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam |
11 |
si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est |
12 |
habentes igitur talem spem multa fiducia utimur |
13 |
et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur |
14 |
sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur |
15 |
sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum |
16 |
cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen |
17 |
Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas |
18 |
nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu |