| Chapter 5 |
1 |
state et nolite iterum iugo servitutis contineri |
2 |
ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit |
3 |
testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae |
4 |
evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis |
5 |
nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus |
6 |
nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur |
7 |
currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire |
8 |
persuasio non est ex eo qui vocat vos |
9 |
modicum fermentum totam massam corrumpit |
10 |
ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille |
11 |
ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis |
12 |
utinam et abscidantur qui vos conturbant |
13 |
vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem |
14 |
omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum |
15 |
quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini |
16 |
dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis |
17 |
caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis |
18 |
quod si spiritu ducimini non estis sub lege |
19 |
manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria |
20 |
idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae |
21 |
invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur |
22 |
fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas |
23 |
fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex |
24 |
qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis |
25 |
si vivimus spiritu spiritu et ambulemus |
26 |
non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes |