| Chapter 6 |
1 |
fratres et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto vos qui spiritales estis huiusmodi instruite in spiritu lenitatis considerans te ipsum ne et tu tempteris |
2 |
alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi |
3 |
nam si quis existimat se aliquid esse cum sit nihil ipse se seducit |
4 |
opus autem suum probet unusquisque et sic in semet ipso tantum gloriam habebit et non in altero |
5 |
unusquisque enim onus suum portabit |
6 |
communicet autem is qui catecizatur verbum ei qui se catecizat in omnibus bonis |
7 |
nolite errare Deus non inridetur |
8 |
quae enim seminaverit homo haec et metet quoniam qui seminat in carne sua de carne et metet corruptionem qui autem seminat in spiritu de spiritu metet vitam aeternam |
9 |
bonum autem facientes non deficiamus tempore enim suo metemus non deficientes |
10 |
ergo dum tempus habemus operemur bonum ad omnes maxime autem ad domesticos fidei |
11 |
videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu |
12 |
quicumque volunt placere in carne hii cogunt vos circumcidi tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur |
13 |
neque enim qui circumciduntur legem custodiunt sed volunt vos circumcidi ut in carne vestra glorientur |
14 |
mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo |
15 |
in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed nova creatura |
16 |
et quicumque hanc regulam secuti fuerint pax super illos et misericordia et super Israhel Dei |
17 |
de cetero nemo mihi molestus sit ego enim stigmata Iesu in corpore meo porto |