| Chapter 2 |
1 |
si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes |
2 |
implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes |
3 |
nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes |
4 |
non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum |
5 |
hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu |
6 |
qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo |
7 |
sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo |
8 |
humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis |
9 |
propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen |
10 |
ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum |
11 |
et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris |
12 |
itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini |
13 |
Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate |
14 |
omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus |
15 |
ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo |
16 |
verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi |
17 |
sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis |
18 |
id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi |
19 |
spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt |
20 |
neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit |
21 |
omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu |
22 |
experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium |
23 |
hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt |
24 |
confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito |
25 |
necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos |
26 |
quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum |
27 |
nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem |
28 |
festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim |
29 |
excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote |
30 |
quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium |