| Chapter 3 |
1 |
igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedens |
2 |
quae sursum sunt sapite non quae supra terram |
3 |
mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo |
4 |
cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria |
5 |
mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus |
6 |
propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis |
7 |
in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis |
8 |
nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro |
9 |
nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius |
10 |
et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum |
11 |
ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus Christus |
12 |
induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam |
13 |
subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vos |
14 |
super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionis |
15 |
et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estote |
16 |
verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo |
17 |
omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum |
18 |
mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino |
19 |
viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas |
20 |
filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in Domino |
21 |
patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiant |
22 |
servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum |
23 |
quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibus |
24 |
scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo servite |
25 |
qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio |