| Chapter 2 |
1 |
rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum |
2 |
ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini |
3 |
ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis |
4 |
qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus |
5 |
non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis |
6 |
et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore |
7 |
nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat |
8 |
et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui |
9 |
eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus |
10 |
et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent |
11 |
ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio |
12 |
ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati |
13 |
nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis |
14 |
ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi |
15 |
itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram |
16 |
ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia |
17 |
exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono |