| Chapter 5 |
1 |
seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres |
2 |
anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate |
3 |
viduas honora quae vere viduae sunt |
4 |
si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo |
5 |
quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die |
6 |
nam quae in deliciis est vivens mortua est |
7 |
et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint |
8 |
si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior |
9 |
vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor |
10 |
in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est |
11 |
adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt |
12 |
habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt |
13 |
simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet |
14 |
volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia |
15 |
iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan |
16 |
si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat |
17 |
qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina |
18 |
dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua |
19 |
adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus |
20 |
peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant |
21 |
testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem declinando |
22 |
manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi |
23 |
noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates |
24 |
quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium quosdam autem et subsequuntur |
25 |
similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se habent abscondi non possunt |