| Chapter 3 |
1 |
hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa |
2 |
et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti |
3 |
sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate |
4 |
proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei |
5 |
habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita |
6 |
ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis |
7 |
semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes |
8 |
quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem |
9 |
sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit |
10 |
tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam |
11 |
persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus |
12 |
et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur |
13 |
mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes |
14 |
tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris |
15 |
et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu |
16 |
omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia |
17 |
ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus |