| Chapter 1 |
1 |
Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi secundum fidem electorum Dei et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est |
2 |
in spem vitae aeternae quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia |
3 |
manifestavit autem temporibus suis verbum suum in praedicatione quae credita est mihi secundum praeceptum salvatoris nostri Dei |
4 |
Tito dilecto filio secundum communem fidem gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro |
5 |
huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas et constituas per civitates presbyteros sicut ego tibi disposui |
6 |
si quis sine crimine est unius uxoris vir filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos |
7 |
oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem non turpilucri cupidum |
8 |
sed hospitalem benignum sobrium iustum sanctum continentem |
9 |
amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem ut potens sit et exhortari in doctrina sana et eos qui contradicunt arguere |
10 |
sunt enim multi et inoboedientes vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt |
11 |
quos oportet redargui qui universas domos subvertunt docentes quae non oportet turpis lucri gratia |
12 |
dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri |
13 |
testimonium hoc verum est quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide |
14 |
non intendentes iudaicis fabulis et mandatis hominum aversantium se a veritate |
15 |
omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia |
16 |
confitentur se nosse Deum factis autem negant cum sunt abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi |