| Chapter 2 |
1 |
tu autem loquere quae decet sanam doctrinam |
2 |
senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia |
3 |
anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes |
4 |
ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant |
5 |
prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei |
6 |
iuvenes similiter hortare ut sobrii sint |
7 |
in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem |
8 |
verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis |
9 |
servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes |
10 |
non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus |
11 |
apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus |
12 |
erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo |
13 |
expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi |
14 |
qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum |
15 |
haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat |