| Chapter 1 |
1 |
multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis |
2 |
novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula |
3 |
qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis |
4 |
tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit |
5 |
cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium |
6 |
et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei |
7 |
et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis |
8 |
ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui |
9 |
dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis |
10 |
et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli |
11 |
ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent |
12 |
et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient |
13 |
ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum |
14 |
nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis |