| Chapter 6 |
1 |
quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum |
2 |
baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni |
3 |
et hoc faciemus siquidem permiserit Deus |
4 |
inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti |
5 |
gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi |
6 |
et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes |
7 |
terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo |
8 |
proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem |
9 |
confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur |
10 |
non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis |
11 |
cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem |
12 |
ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones |
13 |
Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum |
14 |
dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te |
15 |
et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem |
16 |
homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum |
17 |
in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum |
18 |
ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem |
19 |
quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis |
20 |
ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum |