| Chapter 9 |
1 |
habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare |
2 |
tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta |
3 |
post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum |
4 |
aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti |
5 |
superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula |
6 |
his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes |
7 |
in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia |
8 |
hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum |
9 |
quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem |
10 |
solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis |
11 |
Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis |
12 |
neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa |
13 |
si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis |
14 |
quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi |
15 |
et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis |
16 |
ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris |
17 |
testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est |
18 |
unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est |
19 |
lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit |
20 |
dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus |
21 |
etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit |
22 |
et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio |
23 |
necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis |
24 |
non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis |
25 |
neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno |
26 |
alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit |
27 |
et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium |
28 |
sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem |