| Chapter 10 |
1 |
umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere |
2 |
alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati |
3 |
sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit |
4 |
inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata |
5 |
ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi |
6 |
holocaustomata et pro peccato non tibi placuit |
7 |
tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam |
8 |
superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur |
9 |
tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat |
10 |
in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel |
11 |
et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata |
12 |
hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei |
13 |
de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius |
14 |
una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos |
15 |
contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit |
16 |
hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas |
17 |
et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius |
18 |
ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato |
19 |
habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi |
20 |
quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam |
21 |
et sacerdotem magnum super domum Dei |
22 |
accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda |
23 |
teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit |
24 |
et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum |
25 |
non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem |
26 |
voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia |
27 |
terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios |
28 |
irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur |
29 |
quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit |
30 |
scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum |
31 |
horrendum est incidere in manus Dei viventis |
32 |
rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum |
33 |
et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti |
34 |
nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam |
35 |
nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem |
36 |
patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem |
37 |
adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit |
38 |
iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae |
39 |
nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae |