| Chapter 12 |
1 |
ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen |
2 |
aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit |
3 |
recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes |
4 |
nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes |
5 |
et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris |
6 |
quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit |
7 |
in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater |
8 |
quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis |
9 |
deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus |
10 |
et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius |
11 |
omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae |
12 |
propter quod remissas manus et soluta genua erigite |
13 |
et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur |
14 |
pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum |
15 |
contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi |
16 |
ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua |
17 |
scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam |
18 |
non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam |
19 |
et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum |
20 |
non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur |
21 |
et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus |
22 |
sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae |
23 |
et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum |
24 |
et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel |
25 |
videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur |
26 |
cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum |
27 |
quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia |
28 |
itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia |
29 |
etenim Deus noster ignis consumens est |