| Chapter 3 |
1 |
nolite plures magistri fieri fratres mei scientes quoniam maius iudicium sumitis |
2 |
in multis enim offendimus omnes si quis in verbo non offendit hic perfectus est vir potens etiam freno circumducere totum corpus |
3 |
si autem equorum frenos in ora mittimus ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus |
4 |
ecce et naves cum magnae sint et a ventis validis minentur circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit |
5 |
ita et lingua modicum quidem membrum est et magna exultat ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit |
6 |
et lingua ignis est universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna |
7 |
omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium etiam ceterorum domantur et domita sunt a natura humana |
8 |
linguam autem nullus hominum domare potest inquietum malum plena veneno mortifero |
9 |
in ipsa benedicimus Dominum et Patrem et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt |
10 |
ex ipso ore procedit benedictio et maledictio non oportet fratres mei haec ita fieri |
11 |
numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam |
12 |
numquid potest fratres mei ficus olivas facere aut vitis ficus sic neque salsa dulcem potest facere aquam |
13 |
quis sapiens et disciplinatus inter vos ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiae |
14 |
quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem |
15 |
non est ista sapientia desursum descendens sed terrena animalis diabolica |
16 |
ubi enim zelus et contentio ibi inconstantia et omne opus pravum |
17 |
quae autem desursum est sapientia primum quidem pudica est deinde pacifica modesta suadibilis plena misericordia et fructibus bonis non iudicans sine simulatione |
18 |
fructus autem iustitiae in pace seminatur facientibus pacem |