| Chapter 4 |
1 |
unde bella et lites in vobis nonne hinc ex concupiscentiis vestris quae militant in membris vestris |
2 |
concupiscitis et non habetis occiditis et zelatis et non potestis adipisci litigatis et belligeratis non habetis propter quod non postulatis |
3 |
petitis et non accipitis eo quod male petatis ut in concupiscentiis vestris insumatis |
4 |
adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur |
5 |
aut putatis quia inaniter scriptura dicat ad invidiam concupiscit Spiritus qui inhabitat in nobis |
6 |
maiorem autem dat gratiam propter quod dicit Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam |
7 |
subditi igitur estote Deo resistite autem diabolo et fugiet a vobis |
8 |
adpropiate Domino et adpropinquabit vobis emundate manus peccatores et purificate corda duplices animo |
9 |
miseri estote et lugete et plorate risus vester in luctum convertatur et gaudium in maerorem |
10 |
humiliamini in conspectu Domini et exaltabit vos |
11 |
nolite detrahere de alterutrum fratres qui detrahit fratri aut qui iudicat fratrem suum detrahit legi et iudicat legem si autem iudicas legem non es factor legis sed iudex |
12 |
unus est legislator et iudex qui potest perdere et liberare tu autem quis es qui iudicas proximum |
13 |
ecce nunc qui dicitis hodie aut crastino ibimus in illam civitatem et faciemus quidem ibi annum et mercabimur et lucrum faciemus |
14 |
qui ignoratis quid erit in crastinum quae enim est vita vestra vapor est ad modicum parens deinceps exterminatur |
15 |
pro eo ut dicatis si Dominus voluerit et vixerimus faciemus hoc aut illud |
16 |
nunc autem exultatis in superbiis vestris omnis exultatio talis maligna est |
17 |
scienti igitur bonum facere et non facienti peccatum est illi |