| Chapter 5 |
1 |
age nunc divites plorate ululantes in miseriis quae advenient vobis |
2 |
divitiae vestrae putrefactae sunt et vestimenta vestra a tineis comesta sunt |
3 |
aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis thesaurizastis in novissimis diebus |
4 |
ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras qui fraudatus est a vobis clamat et clamor ipsorum in aures Domini Sabaoth introiit |
5 |
epulati estis super terram et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis |
6 |
addixistis occidistis iustum non resistit vobis |
7 |
patientes igitur estote fratres usque ad adventum Domini ecce agricola expectat pretiosum fructum terrae patienter ferens donec accipiat temporivum et serotinum |
8 |
patientes estote et vos confirmate corda vestra quoniam adventus Domini adpropinquavit |
9 |
nolite ingemescere fratres in alterutrum ut non iudicemini ecce iudex ante ianuam adsistit |
10 |
exemplum accipite fratres laboris et patientiae prophetas qui locuti sunt in nomine Domini |
11 |
ecce beatificamus qui sustinuerunt sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis quoniam misericors est Dominus et miserator |
12 |
ante omnia autem fratres mei nolite iurare neque per caelum neque per terram neque aliud quodcumque iuramentum sit autem vestrum est est non non uti non sub iudicio decidatis |
13 |
tristatur aliquis vestrum oret aequo animo est psallat |
14 |
infirmatur quis in vobis inducat presbyteros ecclesiae et orent super eum unguentes eum oleo in nomine Domini |
15 |
et oratio fidei salvabit infirmum et adlevabit eum Dominus et si in peccatis sit dimittentur ei |
16 |
confitemini ergo alterutrum peccata vestra et orate pro invicem ut salvemini multum enim valet deprecatio iusti adsidua |
17 |
Helias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit ut non plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex |
18 |
et rursum oravit et caelum dedit pluviam et terra dedit fructum suum |
19 |
fratres mei si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum |