| Chapter 1 |
1 |
senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatem |
2 |
propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternum |
3 |
sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritate |
4 |
gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a Patre |
5 |
et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrum |
6 |
et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletis |
7 |
quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristus |
8 |
videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatis |
9 |
omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habet |
10 |
si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritis |
11 |
qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignis |
12 |
plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sit |