| Chapter 1 |
1 |
Iudas Iesu Christi servus frater autem Iacobi his qui in Deo Patre dilectis et Iesu Christo conservatis vocatis |
2 |
misericordia vobis et pax et caritas adimpleatur |
3 |
carissimi omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute necesse habui scribere vobis deprecans supercertari semel traditae sanctis fidei |
4 |
subintroierunt enim quidam homines qui olim praescripti sunt in hoc iudicium impii Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam et solum Dominatorem et Dominum nostrum Iesum Christum negantes |
5 |
commonere autem vos volo scientes semel omnia quoniam Iesus populum de terra Aegypti salvans secundo eos qui non crediderunt perdidit |
6 |
angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit |
7 |
sicut Sodoma et Gomorra et finitimae civitates simili modo exfornicatae et abeuntes post carnem alteram factae sunt exemplum ignis aeterni poenam sustinentes |
8 |
similiter et hii carnem quidem maculant dominationem autem spernunt maiestates autem blasphemant |
9 |
cum Michahel archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Mosi corpore non est ausus iudicium inferre blasphemiae sed dixit imperet tibi Dominus |
10 |
hii autem quaecumque quidem ignorant blasphemant quaecumque autem naturaliter tamquam muta animalia norunt in his corrumpuntur |
11 |
vae illis quia via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et contradictione Core perierunt |
12 |
hii sunt in epulis suis maculae convivantes sine timore semet ipsos pascentes nubes sine aqua quae a ventis circumferuntur arbores autumnales infructuosae bis mortuae eradicatae |
13 |
fluctus feri maris despumantes suas confusiones sidera errantia quibus procella tenebrarum in aeternum servata est |
14 |
prophetavit autem et his septimus ab Adam Enoc dicens ecce venit Dominus in sanctis milibus suis |
15 |
facere iudicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum quibus impie egerunt et de omnibus duris quae locuti sunt contra eum peccatores impii |
16 |
hii sunt murmuratores querellosi secundum desideria sua ambulantes et os illorum loquitur superba mirantes personas quaestus causa |
17 |
vos autem carissimi memores estote verborum quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi |
18 |
quia dicebant vobis quoniam in novissimo tempore venient inlusores secundum sua desideria ambulantes impietatum |
19 |
hii sunt qui segregant animales Spiritum non habentes |
20 |
vos autem carissimi superaedificantes vosmet ipsos sanctissimae vestrae fidei in Spiritu Sancto orantes |
21 |
ipsos vos in dilectione Dei servate |
22 |
et hos quidem arguite iudicatos |
23 |
illos vero salvate de igne rapientes aliis autem miseremini in timore odientes et eam quae carnalis est maculatam tunicam |
24 |
ei autem qui potest vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriae suae inmaculatos in exultatione |