| Chapter 4 |
1 |
hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem |
2 |
convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius |
3 |
ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae |
4 |
beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt |
5 |
animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel |
6 |
venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis |
7 |
exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo |
8 |
obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem |
9 |
vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum |
10 |
vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus |
11 |
nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu |
12 |
nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei |
13 |
iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt |
14 |
veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus |
15 |
adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae |
16 |
qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt |
17 |
ego autem quid possum adiuvare vos |
18 |
qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum |
19 |
ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola |
20 |
exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis |
21 |
animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum |
22 |
ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro |
23 |
emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum |
24 |
sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno |
25 |
filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes |
26 |
delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis |
27 |
animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos |
28 |
sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum |
29 |
qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra |
30 |
animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit |
31 |
nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur |
32 |
civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios tuos |
33 |
sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione |
34 |
et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum |
35 |
ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis |
36 |
circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem |
37 |
ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei |